1. 1.
    +1
    EXORCIZO te, immundíssime spíritus, omnis incúrsio adversárii, omne phantasma, omnis légio, in nómine Dómini nostri eradicáre, et effugáre ab hoc plásmate Dei +.
    Ipse tibi ímperat, qui te de supérnis cæaelórum in inferióra terræ demérgi præcépit.
    Ipse tibi ímperat, qui mari, ventis et tempestátibus imperávit.
    Audi ergo, et time, sátana, inimice fidei, hostis géneris humáni, mortis addúctor, vitæ raptor, justítiæ declinátor, malórum radix, fomes vitiórum, sedúctor hóminum, próditur géntium, incitátor invídiæ, origo avaritiæ, causa discórdiæ, excitátor dolórum: quid stas, et resistis, cum scias, Christum Dóminum vias tuas pérdere?
    Illum métue, qui in Isaac immolátus est, in Joseph venúndatus, in agno occísus, in hómine crucifixus, deinde inférni triumphátor fuit.
    Sequentes crucis fiat in fronte obsessi.
    Recéde ergo in nómine Patris +, et Fílii +, et Spíritus + Sancti: da locum Spirítui Sancto, per hoc signum sanctæ + Crucis Jesu Christi Dómini nostri: Qui cum Patre et eódem Spíritu Sancto vivit et regnat Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

    beyler rahat olun ben geri göndericem bu bini
    ···
   tümünü göster